- GOLGI
- GOLGIorum, locus Cypri Veneri et Cupidini sacer, de quo Catullus. Carm. 36. in Annales volusii, v. 14.——— quaeque Amathunta, quaeque Golgos.Idem Carm. 64. in Nuptiis Pelei et thetidis, v. 95.Sancte puer, curis hominum quae gaudia misces,Quaeque regis golgos, quaeque Idalium frondosum.Scholiastes in illud theoerui,Δἐςποιν᾿ ἃ Γολγόντε καὶ Ἰδάλιον ἐφίλασας.Γολγὸς, inquit, πόλις Κύπρου, ὠνομασμένη ἀπὸ Γολγοῦ τινὸς Α᾿δόνιδος καὶ Α᾿φροδίτης, Bocharto tamen Golgos deflexum nomen est a Phoenicio golgol, Hebraei Galgal, Gilgal, et Gilgul, dixêrunt. Graeci Γολγοὺς, et Γολγὸν dicunt finali L abiecto, ut in Α᾿ννίβᾳ et Α᾿σδρούβᾳ. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.